Freitag, 26. August 2016

Die Bußpsalmen, zu beten am letzten Freitag eines jeden Monats

Die Bußpsalmen

Ant.: Ne reminiscaris, Dómine, delícta nostra vel paréntum nostrórum, neque vindíctam sumas de peccátis nostris.

Psalmus 6

Dómine, ne in furore tuo árguas me, *
neque in ira tua corípias me.
Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum: *
sana me, Dómine, quóniam conturbáta sunt ossa mea.
Et ánima mea turbáta est valde: *
sed tu, Dómine, úsquequo?
Convértere, Dómine, et éripe ánimam meam: *
salvum me fac propter misericórdiam tuam.
Quóniam non est in morte qui memor sit tui: *
in inférno autem quis confitébitur tibi?
Laborávi in gémitu meo, lavábo per síngulas noctes lectum meum: *
lácrimis meis stratum meum rigábo.
Turbátus est a furóre óculus meus: *
inventerávi inter omnes inimícos meos.
Discédite a me, omnes, qui operámini iniquitátem: *
quoniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei.
Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, *
Dóminus oratiónem meam suscépit.
Erubéscant, et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei: *
convertántur et erubéscant valde velóciter.
Glória Patri et Filio et Spiritui Sancto *
sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.

Psalmus 31

Beáti quorum remíssae sunt iniquitátes: *
et quorum tecta sunt peccáta.
Beátus vir, qui non imputávit Dóminus peccátum, *
nec est in spíritu ejus dolus.
Quóniam tácui, inveteravérunt ossa mea, *
dum clamárem tota die.
Quóniam die ac nocte graváta est super me manus tua: *
convérsus sum in aerúmna mea, dum confígitur spina.
Delíctum meum cógnitum tibi feci: *
et injustítiam meam non abscóndi.
Dixi: Confitébor advérsum me injustítiam meam Dómino: *
et tu remisísti impietátem peccáti mei.
Pro hac orábit ad te omnis sanctus, *
in témpore opportúno.
Verúmtamen in dilúvio aquárum multárum, *
ad eum non approximábunt.
Tu es refúgium meum a tribulatióne, quae circúmdedit me: *
exsultátio mea, érue me a circumdántibus me.
Intelléctum tibi dabo, et ínstruam te in via hac, qua gradiéris: *
firmábo super te òculos meos.
Nolíte fíeri sicut equus et mulus, *
quibus non est intelléctus.
In camo et fraeno maxíllas eórum constringe, *
qui non appróximant ad te.
Multa flagélla peccatóris, *
sperántem autem in Dómino misericórdia circúmdabit.
Laetámini in Dómino et exsultáte, justi, *
et gloriámini, omnes recti corde.
Glória Patri et Filio et Spiritui Sancto *
sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.

Psalmus 37

Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
neque in ira tua corrípias me.
Quóniam sagíttae tuae infíxae sunt mihi: *
et confirmásti super me manum tuam.
Non est sánitas in carne mea a fácie irae tuae: *
non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.
Quóniam iniquitátes meae supergréssae sunt caput meum: *
et sicut onus grave gravátae sunt super me.
Putruérunt et corrúptae sunt cicatríces meae, *
a fácie insipiéntiae meae.
Miser factus sum, et curvátus sum usque in finem: *
tota die contristátus ingrediébar.
Quoniam lumbi mei impléti sunt illusiónibus: *
et non est sánitas in carne mea.
Afflíctus sum, et humiliátus sum nimis: *
rugiébam a gémitu cordis mei.
Dómine, ante te omne desidérium meum: *
et gémitus meus a te non est abscónditus.
Cor meum conturbátum est, derelíquit me virtus mea: *
et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum.
Amíci mei, et próximi mei *
advérsum me appropinquavérunt, et stetérunt.
Et qui juxta me erant, de longe stetérunt: *
et vim faciébant qui quaerébant ánimam meam.
Et qui inquirébant mala mihi, locúti sunt vanitátes: *
et dolos tota die meditabántur.
Ego autem tamquam surdus non audiébam: *
et sicut mutus non apériens os suum.
Et factus sum sicut homo non áudiens: *
et non habens in ore suo redargutiónes.
Quóniam in te, Dómine, sperávi: *
tu exáudies me, Dómine, Deus meus.
Quia dixi: Nequándo supergáudeant mihi inimíci mei: *
et dum commovéntur pedes mei, super me magna locúti sunt.
Quóniam ego in flagélla parátus sum: *
et dolor meus in conspéctu meo semper.
Quóniam iniquitátem meam annuntiábo: *
et cogitábo pro peccáto meo.
Inimíci autem mei vivunt, et confirmáti sunt super me. *
et multiplicáti sunt qui odérunt me iníque.
Qui retríbuunt mala pro bonis, detrahébant mihi: *
quóniam sequébar bonitátem.
Ne derelínquas me, Dómine, Deus meus: *
ne discésseris a me.
Inténde in adjutórium meum, *
Dómine, Deus salútis meae.
Glória Patri et Filio et Spiritui Sancto *
sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.

Psalmus 50

Miserére mei, Deus, *
secúndum magnam misericórdiam tuam.
Et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum, *
dele iniquitátem meam.
Amplius lava me ab iniquitáte mea: *
et a peccáto meo munda me.
Quóniam iniquitátem meam ego cognósco: *
et peccátum meum contra me est sémper.
Tibi soli peccávi, et malum coram te feci: *
ut justificéris in sermónibus tuis, et vincas cum judicáris.
Ecce enim in iniquitátibus concéptus sum: *
et in peccátis concépit me mater mea.
Ecce enim veritátem dilexísti: *
incérta et occúlta sapiéntiae tuae manifestásti mihi.
Aspérges me hysóppo et mundábor: *
lavábis me, et super nivem dealbábor.
Audítui meo dabis gáudium et laetítiam: *
et exsultábunt ossa humiiliáta.
Avérte fáciem tuam a peccátis meis: *
et omnes iniquitátes meas dele.
Cor mundum crea in me, Deus: *
et spíritum rectum ínnova in viscéribus meis.
Ne projícias me a fácie tua: * 
et spíritum sanctum tum ne áuferas a me. Redde mhi laetítiam salutáris tui: *
et spíritu principáli confírma me.
Docébo iníquos vias tuas: *
et ímpii ad te converténtur.
Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meae: *
et exsultábit lingua mea justítiam tuam.
Dómine, lábia mea apéries: *
et os meum annuntiábit laudem tuam.
Quóniam si voluísses sacrifícium, dedíssem útique: *
holcáustis non delectáberis.
Sacrifícium Deo spíritus contribulátus: * 
cor contrítum, et humiliátum, Deus, non despícies.
Benigne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion: *
ut aedificéntur muri Jerúsalem.
Tunc acceptábis sacrifícium justítiae, oblatiónes, et holocáusta: *
tunc impónent super altáre tuum vítulos.
Glória Pátri et Fílio et Spiritui Sáncto *
sicut erat in princípio et nunc et semper et in saecula saeculórum. Amen.

Psalmus 101
Dómine, exáudi oratiónem meam: *
et clamor meus ad te véniat.
Non avértas fáciem tuam a me: *
in quaecumque die tríbulor, inclína ad me aurem tuam.
In quaecúmque die invocávero te, *
velóciter exáudi me.
Quia defecérunt sicut fumus dies mei: *
et ossa mea sicut crémium aruerunt.
Percússus sum ut foenum, et áruit cor meum. *
quia oblítus sum comédere panem meum.
A voce gémitus mei * adhaesit os meum carni meae.
Símilis factus sum pellicáno solitúdinis: *
factus sum sicut nyctícorax in domicílio.
Vigilávi, * et factus sum sicut passer solitárius in tecto.
Tota die exprobrábant mihi inimíci mei: *
et qui laudábant me, advérsum me jurábant.
Quia cínerem tamquam panem manducábam, *
et potum meum cum fletu miscébam.
A fácie irae et indignatiónis tuae: *
quia élevans allisísti me.
Dies mei sicut umbra declinavérunt: *
et ego sicut foenum árui.
Tu autem, Dómine, in aetérnum pérmanes: *
et memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.
Tu exsúrgens miseréberis Sion: *
quia tempus miseréndi ejus, quia venit tempus.
Quóniam placuérunt servis tuis lápides ejus: *
et terrae ejus miserebúntur.
Et timébunt Gentes nomen tuum, Dómine, *
et omnes reges terrae glóriam tuam.
Quia aedificávit Dóminus Sion: *
et vidébitur in glória sua.
Respéxit in oratiónem humílium: *
et vidébitur in glória sua.
Scribántur haec in generatióne áltera: *
et pópulus, qui creábitur, laudábit Dóminum:
Quia prospéxit de excélso sancto suo: *
Dóminus de caelo in terram aspéxit:
Ut audíret gémitus compeditórum: *
ut sólveret fílios interemptórum:
Ut annúntient in Sion nomen Dómini: *
et laudem ejus in Jerúsalem.
In conveniéndo pópulos in unum, *
et reges ut sérviant Dómino.
Respóndit ei in via virtútis suae: *
Paucitátem diérum meórum núntia mihi.
Ne révoces me in dimídio diérum meórum: *
in generatiónem et generatiónem anni tui.
Inítio tu, Dómine, terram fundásti: *
et ópera mánuum tuárum sunt caeli.
Ipsi períbunt, tu autem, pérmanes: *
et omnes sicut vestiméntum veteráscent.
Et sicut opertórium mutábis eos, et mutabúntur: *
tu autem idem ipse es, et anni tui non defícient.
Fílii servórum tuórum habitábunt: *
et semen eórum in saeculum dirigétur.
Glória Pátri et Fílio et Spiritui Sáncto *
sicut erat in princípio et nunc et semper et in saecula saeculórum. Amen.

Psalmus 129

De profúndis clamávi ad te, Dómine: *
Dómine, exáudi vocem meam:
Fiant aures tuae intendéntes, *
in vocem deprecatiónis meae.
Si iniquitátes observáveris, Dómine: *
Dómine, quis sustinébit?
Quia apud te propitiátio est: *
et propter legem tuam sustínui te, Dómine.
Sustínuit ánima mea in verbo ejus: *
sperávit ánima mea in Dómino.
A custódia matutína usque ad noctem: *
speret Israël, * ex ómnibus iniquitátibus ejus.
Glória Pátri et Fílio et Spiritui Sáncto *
sicut erat in princípio et nunc et semper et in saecula saeculórum. Amen.

Psalmus 142

Dómine, exáudi oratiónem meam: áuribus pércipe obsecratiónem meam in veritáte tua: *
exáudi me in tua justítia.
Et non intres in judícium cum servo tuo: *
quia non justificábitur in conspéctu tuo omnis vivens.
Quia persecútus est inimícus ánimam meam: *
Humiliávit in terra vitam meam.
Collocávit me in obscúris sicut mórtuos saeculi: *
et anxiátus est super me spíritus meus, in me turbátum est cor meum.
Memor fui diérum antiquórum, meditátus sum in ómnibus opéribus tuis: *
in factis mánuum tuárum meditábar.
Expándi manus meas ad te: *
ánima mea sicut terra sine aqua tibi.
Velóciter exáudi me, Dómine: *
defécit spíritus meus.
Non avértas fáciem tuam a me: *
et símilis ero descendéntibus in lacum.
Audítam fac mihi mane misericordiam tuarm: *
quia in te sperávi.
Notam fac mihi viam, in qua ámbulem: *
quia ad te levávi ánimam meam.
Eripe me de inimícis meis, Dómine, ad te confúgi: *
doce me fácere voluntátem tuam, quia Deus meus es tu.
Spiritus tuus bonus dedúcet me in terram rectam: *
propter nomen tuum, Dómine, vivificábis me, in aequitáte tua.
Edúces de tribulatióne ánimam meam: *
et in misericórdia tua dipérdes inimícos meos.
Et perdes omnes, qui tríbulant ánimam meam: *
quóniam ego servus tuus sum.
Glória Pátri et Fílio et Spiritui Sáncto *
sicut erat in princípio et nunc et semper et in saecula saeculórum. Amen.

Ant.: Ne reminiscáris, Dómine, delícta nostra vel paréntum nostrórum, neque vindíctam sumas de peccátis nostris.

Litaniae

Kýrie eléison.
Christe, eléison.
Kýrie eléison.
Christe, audi nos.
Christe, exáudi nos.

Pater de caelis, Deus, miserére nobis.
Fili, Redémptor mundi, Deus, miserére nobis.
Spíritus Sancte, Deus, miserére nobis.
Sancta Trínitas, unus Deus, miserére nobis.
Sancta María, ora pro nobis.
Sancta Dei Génitrix, ora pro nobis.

Sancte Michaël, ora pro nobis.
Sancte Gábriël, ora pro nobis.
Sancte Raphaël, ora pro nobis.
Omnes sancti Angeli et Archángeli, oráte pro nobis.
Omnes sancti beatórum Spirítuum órdines, orate pro nobis.

Sancte Joánnes Baptísta, ora pro nobis.
Sancte Joseph, ora pro nobis.
Omnes sancti Patriárchae et Prophétae, orate pro nobis.

Sancte Petre, ora pro nobis.
Sancte Paule, ora pro nobis.
Sancte Andréa, ora pro nobis.
Sancte Jacóbe, ora pro nobis.
Sancte Joánnes, ora pro nobis.
Sancte Thoma, ora pro nobis.
Sancte Jacóbe, ora pro nobis.
Sancte Philíppe, ora pro nobis.
Sancte Bartholomaee, ora pro nobis.
Sancte Matthaee, ora pro nobis.
Sancte Simon, ora pro nobis.
Sancte Thaddaee, ora pro nobis.
Sancte Matthia, ora pro nobis.
Sancte Bárnaba, ora pro nobis.
Sancte Luca, ora pro nobis.
Sancte Marce, ora pro nobis.
Omnes sancti Apóstoli et Evangelístae, oratepro nobis.
Omnes sancti Discípuli Dómini, orate pro nobis.
Omnes sancti Innocéntes, orate pro nobis.

Sancte Stéphane, ora pro nobis.
Sancte Laurénti, ora pro nobis.
Sancte Vicénti, ora pro nobis.
Sancti Fabiáne et Sebastiáne, orate pro nobis.
Sancti Joánnes et Paule, orate pro nobis.
Sancti Cosma et Damiáne, orate pro nobis.
Sancti Gervási et Protási, orate pro nobis.
Omnes sancti Mártyres, orate pro nobis.

Sancte Silvester, ora pro nobis.
Sancte Gregóri, ora pro nobis.
Sancte Ambrósi, ora pro nobis.
Sancte Augustíne, ora pro nobis.
Sancte Hierónyme, ora pro nobis.
Sancte Martíne, ora pro nobis.
Sancte Nicoláë, ora pro nobis.
Omnes sancti Pontífices et Confessóres, oratepro nobis.
Omnes sancti Doctóres, orate pro nobis.

Sancte Antóni, ora pro nobis.
Sancte Benedícte, ora pro nobis.
Sancte Domínice, ora pro nobis.
Sancte Francísce, ora pro nobis.
Omnes sancti Sacerdótes et Levítae, orate pro nobis.
Omnes sancti Mónaci et Eremítae, oratepro nobis.

Sancta Maria Magdaléna, orapro nobis.
Sancta Agatha, ora pro nobis.
Sancta Lúcia, ora pro nobis.
Sancta Agnes, ora pro nobis.
Sancta Caecília, orapro nobis.
Sancta Catharína, ora pro nobis.
Sancta Anastásia, ora pro nobis.
Omnes sanctae Vírgines et Víduae, orate pro nobis.
Omnes Sancti et Sanctae Dei, intercédite pro nobis.

Propítius esto, exáudi nos, Dómine.
Ab omni malo, líbera nos, Dómine.
Ab omni peccáto, líbera nos, Dómine.
Ab ira tua, líbera nos, Dómine.
A subitánea et improvísa morte, líbera nos, Dómine.
Ab insídiis diáboli, líbera nos, Dómine.
Ab ira, et ódia, et omni mala voluntáte, líbera nos, Dómine.
A spíritu fornicatiónis, líbera nos, Dómine.
A fúlgure et tempestáte, líbera nos, Dómine.
A flagéllo terraemótus, líbera nos, Dómine.
A peste, fame et bello, líbera nos, Dómine.
A morte perpétua, líbera nos, Dómine.

Per mystérium sanctae Incarnatiónis tuae, líbera nos, Dómine.
Per advéntum tuum, líbera nos, Dómine.
Per baptísmum, et sanctum jejúnium tuum, líbera nos, Dómine.
Per crucem et passiónem tuam, líbera nos, Dómine.
Per mortem et sepultúram tuam, líbera nos, Dómine.
Per sanctam resurrectiónem tuam, líbera nos, Dómine.
Per admirábilem ascensiónem tuam, líbera nos, Dómine.
Per advéntum Spíritus Sancti Parácliti, líbera nos, Dómine.
In die judícii, líbera nos, Dómine.

Peccatores, te rogámus, audi nos.
Ut nobis parcas, te rogámus, audi nos.
Ut nobis indúlgeas, te rogámus, audi nos.
Ut ad veram poeniténtiam nos perdúcere dignéris, te rogámus, audi nos.
Ut Ecclésiam tuam sanctam régere et conserváre dignéris, te rogámus, audi nos.
Ut domnum Apostólicum et omnes ecclesiásticos órdines in sancta religióne conserváre dignéris, te rogámus, audi nos.
Ut inimícos sanctae Ecclésiae humiláre dignéris, te rogámus, audi nos.
Ut régibus et princípibus christiánis pacem et veram concórdiam donáre dignéris, te rogamus, audi nos.
Ut cuncto pópulo christiáno pacem et unitátem largíri dignéris, te rogámus, audi nos.
Ut omnes errántes ad unitátem Ecclesiae revocáre, et infidéles univérsos ad Evangélii lumen perdúcere dignéris, te rogámus, audi nos.
Ut nosmetipsos in tuo sancto servítio confortáre et conserváre dignéris, te rogámus, audi nos.
Ut mentes nostras ad caeléstia desidéria érigas, te rogámus, audi nos.
Ut ómnibus benefactóribus nostris sempitérna bona retríbuas, te rogámus, audi nos.
Ut ánimas nostras, fratrum, propinquórum et benefactóroum nostrórum ab aetérna damnatióne erípias, te rogámus, audi nos.
Ut fructus terrae dare et conserváre dignéris, te rogámus, audi nos.
Ut ómnibus fidélibus defúnctis réquiem aetérnam donáre dignéris, te rogámus, audi nos.
Ut nos exaudíre dignéris, te rogámus, audi nos.
Fili Dei, te rogámus, audi nos.

Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, parce nobis, Dómine.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, exáudi nos, Dómine.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, miserére nobis.

Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.

Kyrie eleison.
Christe eleison.
Kyrie eleison.

(V.) Pater noster qui es in caelis,
sanctificetur nomen tuum.
Adveniat regnum tuum.
Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra.
Panem nostrum quoditianum da nobis hodie
et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
Et ne nos inducas in tentationem
(R.) sed libera nos a malo.

Psalmus 69

Deus in adjutórim meum inténde: * 
Dómine, ad adjuvándum me festína.
Confundántur et revereántur, *
qui quaerunt ánimam meam.
Avertántur retrórsum, et erubéscant, *
qui volunt mihi mala.
Avertántur statim erubescéntes, *
qui dicunt mihi: Euge, euge.
Exsúltent et laeténtur in te omnes qui quaerunt te, *
et dicant semper: Magnificétur Dóminus: qui díligunt salutáre tuum.
Ego vero egénus, et pauper sum: *
Deus, ádjuva me.
Adjútor meus, et liberátor meus es tu: *
Dómine, ne moréris.
Glória Pátri et Fílio et Spiritui Sáncto *
sicut erat in princípio et nunc et semper et in saecula saeculórum. Amen.

V. Salvos fac servos tuos.
R. Deus meus, sperántes in te.
V. Esto nobis, Dómine, turris fortitúdinis.
R. A fácie inimíci.
V. Nihil profíciat inimícus in nobis.
R. Et fílius iniquitátis non appónat nocére nobis.
V. Domine, non secúndum peccáta nostra fácias nobis.
R. Neque secúndum iniquitates nostras retríbuas nobis.

V. Orémus pro Pontífice nostro N.
R. Dóminus consérvet eum, et vivícet eum, et beátum fáciat eum in terra, et non tradat eum in ánimam inimicórum ejus.
V. Orémus pro benefactóribus nostris.
R. Retribuére dignárie, Dómine, ómnibus, nobis bona faciéntibus propter nomen tuum, vitam aetérnam. Amen.
V. Orémus pro fidélibus defúnctis.
R. Réquiem aetérnam dona eis, Dómine, et lux perpétua lúceat eis.
V. Requiéscant in pace.
R. Amen.
V. Pro frátribus nostris abséntibus.
R. Salvos fac servos tuos, Deus meus, sperántes in te.
V. Mitte eis, Dómine, auxílium de sancto.
R. Et de Sion tuére eos.
V. Dómine exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.

(Priester) Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

Orémus:
Deus, cui próprium est miseréri semper et párcere: Súscipe deprecatiónem nostram; ut nos, et omnes fámulos tuos, quos delictórum caténa constríngit, miserátio tuae pietátis cleménter absólvat.
Exáudi, quaesumus, Dómine, súpplicum preces, et confiténtium tibi parce peccátis: ut páriter nobis indulgéntiam tríbuas benígnus et pacem.

Ineffábilem nobis, Dómine, misericórdiam tuam eleménter osténde: Ut simul nos et a peccátis ómnibus éxuas, et a poenis, quas pro his merémur, erípias.

Deus, qui culpa offénderis, poeniténtia placáris: preces pópuli tui supplicántis propítius, réspice; et flagélla tuae iracúndiae, quae pro peccátis nostris merémur, avérte.

Omnípotens sempitérne Deus, miserére famulo tuo Pontífici nostro N., et dírige eum secúndum tuam cleméntiam in viam salútis aetérnae: ut, te donánte, tibi plácita cúpiat, et tota virtúte perfíciat.

Deus, a quo sancta desidéria, recta consília et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint, tua protectióne, tranquílla.

Ure digne Sancti Spíritus renes nostros et cor nostrum, Dómine: ut tibi casto córpore serviámus, et mundo corde placeámus.

Fidélum, Deus, ómnium cónditor et redémptor, animábus famulórum famularúmque tuárum remissiónem cunctórum tríbue peccatórum: ut indulgéntiam, quam semper optavérunt, piis supplicatiónibus consequántur.

Actiónes nostras, quaesumus, Dómine, aspirándo praeveni et adjuvando proséquere: ut cuncta nostra orátio et operátio a te semper incípiat, et per te coepta finiátur.

Omnípotens sempitérne Deus, qui vivórum domináris simul et mortuórum, omniúmque miseréris quos tuos fide et ópere futúros esse praenóscis: te súpplices exorámus: ut, pro quibus effúndere preces decrévimus, quosque vel praesens saeculum adhuc in carne rétinet vel futúrum jam exútos córpore suscépit, intercedéntibus ómnibus Sanctis tuis, pietátis tuae cleméntia, ómnium delictórum suórum véniam consequántur. Per Dóminum nostrum, Jesum Christum

(Priester:) Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Exáudiat nos omnípotens et miséricors Dóminus.
R. Amen.
V. Et fidelium ánimae per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.

Keine Kommentare: